পুরাণ

पुराण

Aestus erat, mediamque dies exegerat horam; adposui medio membra levanda toro.  pars  daperta fuit, pars altera clausa fenestrae; quale fere silvae lumen habere solent, qualia   ublucent fugiente crepuscula Phoebo,  aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies. illa verecundis  ux est praebenda puellis, qua timidus latebras speret habere pudor. ecce, Corinna venit, tunica velata recincta, candida dividua colla tegente coma qualiter in thalamos famosa Semiramis isse dicitur, et multis Lais amata viris. Deripui tunicam—nec multum rara nocebat;pugnabat tunica sed tamen illa tegi. quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet, victa est non aegre proditione sua. ut stetit ante oculos posito velamine nostros, in toto nusquam corpore menda fuit. quos umeros, quales vidi tetigique lacertos! forma papillarum quam fuit apta premi! quam castigato planus sub pectore venter!quantum et quale latus! quam iuvenale femur! Singula quid referam? nil non laudabile vidi et nudam pressi corpus ad usque meum. Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo.  proveniant medii sic mihi saepe dies!

 

 

Ponendis in mille modos perfecta capillis, comere sed solas digna, Cypassi, deas, et mihi iucundo non rustica cognita furto,     apta quidem dominae, sed magis apta mihi— quis fuit inter nos sociati corporis index?  sensit concubitus unde Corinna tuos? num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo,  furtivae Veneris conscia signa dedi? Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit,  illum ego contendi mente carere bona? Thessalus ancillae facie Briseidos arsit;serva Mycenaeo Phoebas amata duci. nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille;     quod decuit reges, cur mihi turpe putem? Ut tamen iratos in te defixit ocellos, vidi te totis erubuisse genis; at quanto, si forte refers, praesentior ipse     per Veneris feci numina magna fidem! tu, dea, tu iubeas animi periuria puri     Carpathium tepidos per mare ferre Notos! Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos! quid renuis fingisque novos, ingrata, timores?     unum est e dominis emeruisse satis. quod si stulta negas, index anteacta fatebor,   et veniam culpae proditor ipse meae, quoque loco tecum fuerim, quotiensque,

 


ONE